monumenta.ch > Plinius > sectio 133

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 133
{XL} quadripedum prosperrime canes expressit. hic est Nicias, de quo dicebat Praxiteles interrogatus, quae maxime opera sua probaret in marmoribus: quibus Nicias manum admovisset; tantum circumlitioni eius tribuebat. non satis discernitur, alium eodem nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade CXII.